

Liber Genesis*
Caput 21: Versus 8
Crevit igitur puer,etc. Crescit, qui ascensiones in corde disponens, ad solidum doctrinae cibum pervenit. Unde cresce, et manducabis me.Crevit,etc.[AUG.]Nec in die nativitatis, nec in die circumcisionis filii sui, sed in die ablactationis convivium fecit: quia debet magnum esse gaudium spiritualis aetatis, quando talis factus est homo qui pascatur solido cibo, eis simile quibus dicitur I Cor. 3:Lac vobis potum dedi, non escam.